- BALNEAE
- BALNEAERomae plurimae fuerunt, cum privatae, in locis diversis, tum publicae in singulis regionidus, haeque vel aestivales, vel hiemales: Sidonius Apoll. Carm. 22. v. 179.Porticus ad gelidos patet hinc aestiva triones,Hinc calor innocuus thermis byemalibus exit,Atque locum tempus mollit.Item vel planae, vel pensiles: quarum has suô aevô inventas tradit Seneca Ep. 90. cum tamen Sergius Orata, qui aevô Mithridatis Regis et Cnei Pompeii vixit, primus illarum auctor fuerit, teste Pliniô l. 9. c. 54. Principium moris inde: Cum apud hanc gentem lini usus esset rarior, sudorem sordesque corporis saepius abluere necesse habebant; Unde quibus locis aut deessent balneae, aut corruptae essent, eas antiquitus Aediles suis temporibus vel addiderunt vel restituerunt. Usitatô autem more balneis utebantur post ambulationes, operas et exercitationes, saepe necessitatis, non raro voluptatis causâ: quod idem Graecis factitatum, qui sudorem aquâ abluere, postea quoque corpus inungere, salubre iudicârunt. Ante cenam inprimis recepta ablutio erat: definitque Vitruvius Architect. l. 5. c. 10. tempus lavandi a meridiano ad vesperum: octavam thermis dedicatam innuit Martial. l. 10. Epigr. 48.Nuntiat octavam Phariae sua turba iuvencae,Et pilata redit iamque subitque cohors.Tempera haec thermas, nimios prior hora vaporesHalat, et immodicô sexta Nerone calet.Plinius autem Iun. l. 3. Ep. 1. sic habet. Ubi hora balnei nuntiata est (est autem hieme nona, aestate octava) in Sole, si caret ventô, ambulat nudus, deinde movetur pila vehementer et diu: (in confinio enim balnei sphaeristerium fuit) lotus accubat, etc. Quô sensu intelligendum illud Martial. l. 4. Epigr. 8. v. 5.Sufficit in nonam nitidis octava palaestris.Ut ab hora octava nempe pilâ luserint, deinde balnea accesserint, abluendi, inungendi fricandique causâ. Ungebantur enim vestibus depositis loti, Petron. Arbiter in Satyr. Iam Trimalcio unguentô perfusus tergebatur, non lintis, sed palliis ex mollissima lana factis: unde et locus ille Unctuarium vocabatur, Plin. Iun. l. 2. ep. 17. quod inter balnei partes quibusdam. Post balneum Sabana sumebant vel vestes, quibus ad sudorem eliciendum se involvebant. Luxuriosiores aenanthino a balneis perfundebantur, ut infra dicemus ubi de illo. Quibus voluptatum illecebris usque adeo quidam delectati sunt, ut Commodus in die octies, Gordianus Iun. et Rhemnius Grammaticus septies lavisse legantur: cum Spartiani contra nudi aquâ ex Eurotae fluento frigidissimâ ablui soliti sint. Quo respiciens Martialis l. 6. Epigr. 42. v. 16. inquit,Ritus si placeant tibi Laconum,Contentus potes aridô vapore,Crudâ virgine, Martiaque mergi.Erant autem in Balneis tres cellae praecipuae, quarum prima Caldaria, ubi sudabatur: secunda Media seu Tepidarla; tertia Frigidaria vocabatur: de qiubus vide infra in voce Balneum; Et primo quidem tenebrosae erant, deinde specularia addita sunt, ut clarissiwum undecumque admitterent lumen. Nec specularia modo seu fenestrae, sed et pavimentum e vitro erat, ut Lipsius ex Flavio Vopiseo in Firmo notat; quae omnia poliebantur quottidie tergebanturque a servis balneariis, idque non Romanâ solum, sed et Graecâ consuetudine, Aeschylô teste:Λοῦται γε μὴν λουτήριον αὐτὶ δεύτερον,Α᾿λλ᾿ εν μεγίςτων εὐμαρῶς λουτηρίων.Lotum est quidem lavacrum hoc secundo.Sed ex maximis facile lavacri.Laqueatia quoque vitrô incrustata, quod pulchritudinem balneorum vocat Aurelius Cassiodorus, l. 3. ep. 51. Unde Papinius Statius Sylv. 5. l. 1. v. 42.Effulgent camerae, variô fastigia vitrôIn species animosque nitent.Sola insuper et parietes unguentis illinebantur, quod non in potentioribus solum, sed in privato quoque homine, ac demum in servo Plinius notavit: Et Seneca aquam argenteis epistomiis fundi in plebeiis fistulis, ac in Libertinorum balneis gemmas calcari indignatur loc. cit. Erant porro in balneis, quibus aqua commissa, quos Zeno Aug. Hydrophylacas vocat libr. 10. Cod. de Aquaeductu. Hanc asservabant curtis calicibus: at in Balneis ministrabatur vasis argenteis, quae Lavationem appellant Iurisconsulti. Concha privata lavatio fuit, Vetus Scholiastes Iuvenalis ad Sat. 3. v. 277. pelves, inquit, conchae, in quibus pedes lavant. Hae primo fictiles, postea e margaritis, Horat. l. 4. Od. 12. sive Onyche, Catull. epigr. 63. aut etiam ex aere, ac argento. Claudian. epigr. de Concha,Tranferat huc liquidos fontes Heliconia Nais,Et patulô conchae divitis orbe fluat.Sed et unguentum hic conchis asservatum fuisse, discimus ex Horatio l. 2. Ode 7. v. 7.--- --- --- Funde capacibusUnguenta de conchis.Omitto, quae de linteis, oleo, unguentis et strigilibus, quibus ad corpus fricandum, bacarione seu guttô, quô ad superfundendum, utebantur, traduntur. Balnei pretium quadrans fuit, quare res quadrantaria Senecae dicitur: Sed virorum tantum. Nam feminas gratis lavisse, ex Iuvenali patet: quod idem impuberibus quoque praestabatur. Unde Iuvenal. Sat. 2. v. 152.Nec pueri credunt, nisi qui nondum aere lavantur.Vide infra Quadrans. Vestis balnearis laena fuit, Lamprid. in Alexandro, c. 42. Balneari veste ad palatium revertens: Nisi eam fuisse lacernam ex sequentib. colligamus, Hoc solum Imperatorium habens, quod lacernam coccineam accepit. Non vero promiscua fuêre balnea, sed viri sua a mulieribus discreta separataque habuêre: Balneas proin mixtas, quas Commodus non vetuerat. Varius permiserat, vetuit haberi Severus Imperator. apud Lamprid. in eo, c. 24. Separationis auctorem Hadrianum Aug. laudat Aelius Sparrian. in eo, c. 30. et nimiâ invalescente luxuriâ sustulisse Antoninum Phil. refert Iul. Capitolin. in eius vitae, etc. Imo et Simulacris Deorum balnea instituta, dicemus infra voce Pecten. Vide plura de Balneis, apud Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 1. c. 14. et Thom. Dempsterum Paralip. in illud: ut et infra in voce Lavandi ritus. De Balneis inprimis casidis, in voce Thermae. Balneas Romae P. Victor ultra octingentas computavit: Agrippa 170. gratuita balnea praebuit, quae postea in infinitum, teste Pliniô, sunt aucta. Solus certe Heliogabalus complures exiruxit, ut qui novas semper habuisse legitur. Lamprid. c. 30. Dicitur et Balneas fecisse multis locis ac semel lavisse atque statim destruxisse, ne ex usu balneas haberet. Et post eum Alexander Severus, Balnea omnibus regionibus addidit, quae forte non habebant. Nam hodieque multa dicuntur Alexandri, apud Lamprid. c. 39. Plura vide hanc in rem infrâ in voce Balneum.Balineae seu Balneae urbis Rome, secudum XIV. eius regiones.In Regione Urbis I. earum sex fuêre publicae:Vertii Bolani. Torquati. Mamertini Abascantiani. Mettiani Secundiani. Antiochiani.Privatae 82.In Regione urbis II. Balineae privatae 80. In Regione III. Balineae privatae 70. In Regione IV. praeter Balineum Daphnidis, Balineae privatae 75. In Regione V. praeter Balineum Pauli, Balineae privatae 75. In Regione VI. totrdem, prater Balineam Pauli. In Regione VII. similiter. In Regione VIII. praeter Balineum Plycleti, Balineae privatae 76. In Reg. IX. Balineae privatae 64. In Reg. X. praeter Balneas Palatinas, Balineae privatae 15. In Reg. XI. totidem. In Reg. XII. Balineae privatae, 68. In Reg. XIII. Balineae privatae 74. In Reg. XIV. praeter Balineum Ampelidis et Priscilliani, Balineae privatae 136.Balineae seqq. in quanam Reg. fuerint, incertum:Ti. Claudii Errusci. Statilii. Martialis. Annaei Senecae. Tuccae. Fausti. Fortunati. Grylli. Lupi. Pontici. Severi. Paeti. Titii. Offonii Tigellini. Alexandri Imperat. Varii. Nymphaeum Marci Imperat. prope Septizonium. Gordiani Imperat. Lacus Servilius. De Lacubus, Nymphaeis, Thermis, quae hîc omnissae, vide suôlocô. Nec omittenda Inscr. vetus, quae Bononiae exstat, in Palatio Albergatino, huc pertinens, Iacobo Sponio memorata itinerar. Part. 3. p. 59.DIVUS AUG. PARENSDEDIT----- AUGUSTUSGERMANICUSREFECITIN HUIUS BALINEI LAVATIONE HS CCCC NOMIN. C. AVIASIT. F. SENECAE F. SUI T. AVIASIUS SERVANDUS PATER TESTAMENT. LEGAVIT. UT EXREDITU EIUS SUMMAE INPERPETUUM VIRI ET IMPUBERES UTRIUSQUE SEXUSGRATIS LAVENTUR.Vide quoque eum Part. 1. p. 71.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.